[ Ссылка ]
[ Ссылка ]
VISITATIO QUAM DICUNT «SEPTEM ECCLESIARUM» :
"Fidelibus, qui unica die ad normam can. 923 C. I. C. pie visitationem peregerint Septem Urbis Basilicarum, scilicet S. Petri in TempIo Vaticano, S. Pauli extra moenia, S. Ioannis in Laterano, S. Mariae Maioris, S. Sebastiani, S. Laurentii in agro Verano et S. Crucis in Hierusalem, recitantes in qualibet Basilica quinquies Pater, Ave et Gloria coram altari Ss.mi Sacramenti et semel has easdem preces ad mentem Summi Pontificis, addita quoque aliqua prece ad libitum ad B. V. Mariam atque ad Titularem ecclesiae visitatae, ac substituendo in memoriam Passionis D. N. I. C. in Basilica S. Crucis in Hierusalem orationem ad Titularem cum Credo et versiculo Adoramus te, Christe, etc., conceditur:
Indulgentia plenaria pro visitatione singularum Basilicarum, additis sacramentali confessione et sacra Communione; ita tamen ut si quod impedimentum, durante pia peregrinatione superveniens a propria voluntate independenter, prohibeat quominus tota et integra peregrinatio, ut in proposito erat, compleri possit, haec interruptio nequaquam privet fldelem iis indulgentiis, quas ratione visitationum absolutarum lucratus iam fuerit"(S. Paen. Ap., 15 ian. 1935, Ench. Indulg. #779).
[ Ссылка ]
Ещё видео!