You can turn on captions for subtitles in latin
Oratio
Novem Mensium ad Dominam Nostram de Guadalupe
Recitanda a die XII mensis Martii usque ad XII diem Decembris
MMXXIV
Virgo Dei Mater, sub tuum praesidium confugimus tuamque
contra tenebras mundum minantes et peccata Ecclesiam obscurantia
intercessionem deprecamur. Te matrem nobis dedit Filius tuus Dominus
Noster Iesus Christus, dum pro nostra salute in cruce pendebat.Ie
pariterque anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo primo, dum
tenebrae ac peccata obsidebant, misit Virginem Nostram de Guadalupe,
in colle Tepeyac, quae, ad Eum qui est lux et salus unica, nos duceres.
Per apparitiones illic in Tepeyac imaginemque in pallio perpetuam
tui kalonis, S. Ioannis Didaci, ad Divini fidem Filii conversa sunt millia
animarum millium. Hanc novenam et consecrationem tibi offerimus,
et auxilium tuum ad nostram conversionem quotidianam exoramus,
quod etiam multis Eum non confitentibus prosit. In domibus nostris et
totam per patriam, duc nos ad Eum qui solus peccatum et tenebrarum
potestates in cordibus et in mundo vincit.
Corda nostra ad Immaculatum Cor tuum iunge ut in Sacratissimo
Corde Iesu secure et perpetuo maneamus. Semper esto Ductrix
peregrinorum tuorum in hocvitaeitinere, ut cum Eo, ad domum caelestem
perveniamus. Corda nostra una cum tuo, semper in promissam salutem
et in indeficientem misericordiam erga omnes qui humili et contrito corde
se vertunt, confidant. Per hanc novenam et consecrationem tibi, O Virgo
de Guadalupe, duc omnes animas in America et per omnem terrarum
orbem, ad Divinum Filium tuum, in cuius nomine oramus. Amen.
Raymundus Leo S.R.E.Cardinalis Burke
Oratio novem menses continuos quotidie recitanda
![](https://i.ytimg.com/vi/zLNOL366DL0/maxresdefault.jpg)